HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT CIX: De appellatione Pauli

#Act. XXV

Demoratus autem Festus in Hierusalem paucis diebus, descendit in Caesaream, et sedit pro tribunali, et productus est Paulus in medium, et accusatus est in multis ab his, qui descenderant de Hierusalem, sed non poterat probare, quae objiciebantur ei, Paulo in omnibus rationem reddente. Festus autem volens placere Judaeis, ait Paulo: Vis ascendere in Hierusalem, et de his judicari apud me? Ad quem Paulus: Ad tribunal Caesaris sto, ibi oportet me judicari. Erat autem sedes in Caesarea, juxta quam stabat Paulus, quam paraverat Herodes Caesari, ut in ea sederet, si quando veniret in Caesaream, vel quos mitteret judices. Et excusabat se Paulus dicens: Judaeis non nocui, sicut nosti. Si quid dignum morte commisi, volo mori; si vero nihil commisi, nemo est qui audeat me tradere illis, quia Caesarem appello. Tunc Festus cum consilio respondens, ait: Ad Caesarem appellasti, ad Caesarem ibis.